monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > sectio 173 > sbsMin.43.140v > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 72, 75
Crucis igitur abscondita fortitudine percussi sunt Iudaei, qui se vicisse gratulabantur, sicut Iacob luctatus cum angelo (Gen. XXXII), adversus eum praevaluit, sed ab eodem in femore percussus claudicavit; emarcuit enim femoris eius nervus, quia populus Iudaicus de Iacob ortus, adversus Christum videtur praevaluisse corporaliter; sed percusso nervo claudicavit, quia excaecatis mentibus rectos fidei et veritatis gressus amisit.